jueves, 13 de septiembre de 2018

-Sobre un obispo llamado Juan de Valpuesta.

Según los cartularios de Valpuesta, el obispado de Valpuesta fue fundado en el año 804 por un monje llamado Juan, supuesto maestro del rey Alfonso II durante su exilio en Álava.
 
Un primer documento, datado en el 21 de diciembre del 804, nos habla de que Juan llega al valle de Govía y encuentra una iglesia abandonada y semidestruida "en Ualle Conposita" con la advocación a Santa María Virgen. Junto a sus gasalianes la reconstruyó, erigió un monasterio e hizo presuras en su entorno, en los actuales valles de Valdegovía y Losa. El mismo rey Alfonso confirma sus posesiones en un segundo documento del mismo año.


En dichos documentos -según algunos autores , falsificados durante el siglo XII- se describe el periplo de Juan.
En una primera salida "por el nordeste ocupa Meuma y el collado de Pineto y por lo alto de la peña llega a Villalta; por el lado opuesto, desde el molar y la hoz hasta Cancellata, tomando allí una calzada que le llevó al corazón de Gaubea siguiendo el curso del Flumencillo, donde encontraron molinos que hicieron suyos..."
En su segunda salida "Juan pasó de Gavía a Losa... y allí, a la entrada, cerca de la peña de Bardesi, que se interpone entre ambos, encontró Fresno de Reanta, ocupando sus términos hasta la Calzada... con sus montes, fuentes y lagunas, levantó iglesia de Justo y Pastor... Dejó colonos desde aquel sector, bajo el camino hasta el Vallejo de Fonte Karsacedo y hasta la Calzada. Luego pasa a Pontacre-Pontecerci o paso de Errán, coge presuras desde la Peña hasta el Horone con sus molinos, encontró iglesias de Cosme y Damián, de Esteban, de Cipriano, de Juan, Pedro y Pablo, Caprasio y las confirmó en su propiedad y construyó un monasterio. Hasta seis que sometió a su jurisdicción..."


Enlaces de interés: 

 804, 21-Diciembre- Fundación del monasterio de Valpuesta por el obispo Juan.

Sub Christi nomine et diuino imperio. Ego Ihoannes episcopus sic ueni in locum que uocitant Ualle Conposita et inueni ibi eglesia deserta uocabulo Sancte Marie Uirginis et feci ibi fita sub regimine Domino Adefonso principe Obetau, et construxi uel confirmabi ipsam eglesia in ipso loco et feci ibi presuras cum meos gasalianes mecum comorantes : id est illorum terminum de Meuma usque collatu de Pineto et per sum Penna usque ad Uilla Alta: et de alia parte de illo moiare usque ad Cancellata et exinde ad Sancti Emeteri et Celedoni, iqsta calzata qui pergit ad Ualle de Gaubea et suos molinos in flumine Flumenzello, cum montibus et frutibus uel padulibus, ingressum uel regressum . Et exinde in alio loco que uocitant Lausa, nomine Fraxino de Reanta usque ad eraza sancta Marie subtus carraria us que ad Uallilio de Fonte Carrcizeto et inde usque ad Calzata cum suos montes et suas fontes uel padulibus totum ad integrum; et edificabi ibi eglesia uocabulo Sanctorum Iusti et Pastoris; et hic comorintes exibimus ad populatione ad Adtonne (sic) et presimus ibi pressuaras de pena usque ad flumine de Horone con suos molindinos . Et inueni ibi eglesias antiquas, id est Sanctorum Cosme et Damiani et Sancti Stefani et Sancti Cipriani et sancti Ihoannes et Sanctorum Petri et Pauli et Sancti Caprasi, et adfirmabi eas in meo iure. Et construxi ibi cenobium cum meos gasalianes et tenui cas iure quieto, sub regimine iam dicto Domino Adefonso rex in Obetau . Uerumtamen pro remedium peccatorum meorum in testimonio Dei et testamento eterno et istas presas que tenemus absque aliquis in casiure habente, nisi qui ibi comorati fuerint et ibi Domino seruierint, tam pauperes peregres aduenes talem porctionem accipiant qualem et ego. Et si aliquis istum meum pactum ausus fuerint inrumpere uel talla inmutare, inprimis excomunicatus sit a corpus et sanguinis Domini Nostri Ihesu Christi, et oratio illius fiat in peccato et cum Iuda traditore habeat portione inferno inferiori, et super pariet partem eglesias istas iam dictas solidos D auri et regi C libras.

Ego Ihoannes episcopus qui hanc testamentum uel cautionem feci, manum meam roborabi uel confirmabi (signo). Didacus abba hic roborabi t. Tellus presbiter hic roborabi. Mirabilis hic roborabi Iustus diaconus hic roborabi. Monnio diacono hic roborabi Obieto Uela hic roborabi . Flainus Ualerius hic roborabi. Albaro clerici hic roborabi. Stantem et permanentem uius scripture nostre testum in homni robore et perpetua firmitate quas subter manibus nostris pressimus uel confirmamus pro firmitate roborandum . Facta scriptura sub dic quod erat XII kalendas ianuarias era DCCC X IIª, regnante rex Adefonsus in Obetau, qui istas hereditates dedi et confirmaui . Didacus episcopus, qui in ista casa Ualle Conposita comorabi et istum testamentum congnobi, manum meam robo. rabi Ego Felemirus episcopus, qui in ista casa Ualle Conposita comorabi et istum testamentum congnobi manum meam roborabi. Ego Fredulfus episcopus, qui in ista casa Ualle Conposita conmorabi et istum testamentum congnobi, manum meam roborabi. Ego Tellus, abba, qui in ista casa Ualle Conposita comemorabi et istum testamentum congnobi, manum meam roborabi. Ego Didacus episcopus, qui in ista casa Ualle Conposita conmorabi et istum testamentum congnobi, manu mea roborabi (signo). Ego Albarus abba, qui in ista casa Uallis Conpossita comorabi et testamentum congnoui congnobi (sic) manu mea roboraui. Obeco in hoc pacto † feci. Ualeri hic † feci. Nunu hic † feci. Nunu presbiter hic † feci. Munio † feci. Quelus hic roborabi. Munio presbiter † feci. Gomizi hic roborabi . Olio hic roborabi. Nunum hic roborabi. Tellum hic roborabi. Olio hic roborabi . Obeco hic testis. Uermudum hic testis. Munio hic testis. Item Munio † feci.

Cartulario de Valpuesta, A, fol. 73v-76v. cartulario de Valpuesta, B, fol. 11r-15v.

Publ.: Pérez Soler, Mª D., cartulario de Valpuesta, Valencia, 1970, 7-11.

804, 21-Diciembre -Privilegio de Alfonso II confirmando el patrimonio de la iglesia de Santa María de Valpuesta, precisando sus límites correspondientes.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego, Adefonsus, gratia Dei rex Ouetensium, pro amore Dei et remissione peccatorum meorum et animabus parentum meorum, facio testamenti privilegium cum consilio et consenssu comitum et principum meorum ad ecclesiam Sancte Marie de Valleposita et tibi, Ioanni, venerabili episcopo et magistro meo, sic de rebus adquisitis ipsius ecclesis quas ab antecesoribus tuis adquirere potuerit. Dono, etiam, siue prefate ecclesie proprios terminos, scilicet, de Orundia usque ad fontem Sanabariam; et de fonte Sanabaria usque ad Molares; de Molares usque ad Rodil; de Rodil usque ad Pennilla; de alia parte usque ad Cancellatam; de Cancellata usque ad fontem Sombranam; de fonte Sonbrana usque ad fontem de Busto; de font de Busto usque ad Penna Rubeam; de Penna Rubea usque ad Sanctum Christoforum; de Sancto Christoforo usque ad Sanctum Emeterium e Celedonium, per calciata que pergit ad Valligobia usque in Penniella; de Penniella lombo lombo (sic) usque ad sumum Poços; de Poços usque ad summam Pennam, cum montibus et fontibus, et paludibus et pascuis, cum exitu et regressu.

Si quis, ergo, infra hos terminos pro aliquo omicidio vel culpa confugerit, nullus eum inde audeat abstrahere, sed salvetur inde omnino, et ecclesie regi nullo modo proinde respondant. Si, uero, inter hos terminos aliquis fuerit interfectus, nec clerici ecclesie nec laici, qui ibi fuerint populati, respondeant pro ipso homicidio, nec pignus inde ullo modo abstraheret. Adictio in loco qui vocitatur Llosaciella Formal cum suis terminis et suis directis; et Villa Lumpnos cum suis directis, et Fresno cum terminis nominatis de Reantea usque ad Sanctam Mariam, subtus carrera, usque ad Uallego de Fonte Carrisçedo, et, deinde, usque ad Calçada cum suis montibus et fontibus uel paludibus, totum ad integrum. Habeatisque, insuper, licentiam pascendi per omnes montes meos hac pro illis locis pro quibus alii pascuerint. Tribuo, etiam, in loco, qui vocatur Potançar, ecclesias Sanctorum Cosme et Damiani, et Sancti Stefani et Sancti Cipriani et Sancti Iohannis et Sanctorum Petri et Pauli et Sancti Caprasi, cum suis hereditatibus et terminis de penna usque ad flumen de Oron, cum molendinis et ortis et pratis et cum exitibus et regressibus et cum suis pertinentiis.

Precipio, quoque, ut habeatis plenariam libertatem ad incidenda ligna in montibus meis, ad construendas ecclesias, siue ad edificandas domos aut cremanduni, uel ad quodcumque necesse fuerit in defesis, in pascuis, in fontibus, in riuis. in exitu et regressu, absque ullo montadgo adque portatico. Adicio, autem, huic prefate uille seu monasteria seu ecclesias siue divisas que suprascripte sunt, uel que tu aut successores tui adquirere poteritis. non habeant castellaria, aut annubda vel fonsadaria et non paciantur iniuriam saionis neque pro fossato, neque pro furto, neque pro homicidio, neque pro fornicio, neque pro calumpnia aliqua. Et nullus sit ausus inquietare eos pro fossato, annubda, siue labore castelli, uel pro aliquo fiscale uel regale servicio.

Hec, tamen. que omnipotenti Deo libens offero, in omnibus plenissimam firmitatem teneri iubeo.

Si quis, uero, ex successoribus regum, comitum aut quolibet homo de quauis persona, contemptor fuerit, et contra hunc meum factum uel inmodicum quadrantem inprobus steterit, aut disrumpere conauerit, in primis iram Dei non effugiat et extraneus maneat a catholica fide, reusque sit ante conspectu Domini, et nomen eius deleatur de libro uite, et lugeat damnationem inferni cum Iuda, Domini proditore, et si super eum anathema marenata, et sit excomunicatus et a sacratissimo corpus et sanguinis Domini nostri Ihesu Christi, et a liminibus sancte Dei ecclesie segragatus, amen; et in cautum damni secularis regi et episcopo auri libras mille persoluat, et hoc quod exquisierit dupliciter restituat, et hoc scriptum firmum et inconuulsibile permaneat.

Facta testamenti cartula sub die que erat XII kalendas ianuarias, era DCCCª XL II, regnante rege Allefonso in Oueto.

Et, ego, rex Aldefonsus, qui testamenti privilegium facere iussi, coram Deo et coram testibus signum † inieci hac roboraui, et testibus ad roborandum tradidi. Didacus episcopus testis. Felemirus episcopus testis. Fredulfus episcopus testis. Arias episcopus testis. Crisconius episcopus testis. Simpronius episcopus testis. Albaro abba testis. Oueco abba testis. Munnio archidiacono testis. Nunno archidiacono testis. Comes Fredinandus testis. Comes Didaco Didaz testis. Comes Fruela testis. Comes Mitro testis. Comes Nunno Nunniz testis. Comes Ricamundo testis. Tello Telliz testis. Gudistio Pedriz testis. Seuero Nunniz testis, Osoro Petriz testis. Petro Annalaz testis. Didaco Pelaiz armiger regis. Altemirus pinxit.

Archivo de la catedral de Burgos, vol. 47. fols. 508-509. Cartulario de Valpuesta, A, fol. 70r-72r. Cartulariode valpuesta, B, fol. 1r.-2v.

Publ.: Garrido garrido, J.M., Documentación de la Catedral de Burgos (804-1183), Burgos, 1983, 3-5.

Publ.: Pérez Soler, Mª D.,Cartulario de Valpuesta, Valencia, 1970, 11-15.

domingo, 5 de agosto de 2018

-"Ecos de Bardulia - El brazalete dorado" en Diario de Burgos.

Por lo visto, el viernes día 3 de agosto, salió en el Diario de Burgos una fotografía en la que aparece mi novela "Ecos de Bardulia - El brazalete dorado", entre un montón de libros. No se si será casualidad o no, pero, gracias a quien la ha colocado ahí.
El libro "Alderney, la isla del silencio" también aparece. Su autor, Arcadio Rodriguez escribe en una mesa cercana, en la biblioteca.